- VESTIGATOR
- VESTIGATORservus apud Romanos, Venatoriae rei inserviens, qui ferarum cubilia per vestigia indagaret. Ulpianus, l. 20. ad Sabin. l. 12. §. 12. ff. de instr. vel instrum. legat. Vestigatores et canes et coetera, quae ad venationem sunt necessaria, instrumentô contineri. Servius ad Illa, l. 4. Aen. v. 121.--- --- Saltusque indagine cingunt.Indagine, inquit, ferarum inquisitione et quidam cum Vestigatoribus, Alatorum mentionem inductam accipiunt: Nam indaginem Vestigatorem ipsum tradunt. Alas vero, Alatores, qui dextrâ et sinistrâ plagarum sublatâ voce prohibent soras exire. At Columella Vestigatorem et Indagatorem ad apes transtuli, l. 9. c. 8. Nam statim sonô territum, vel in frutice vel in editiore silvae frondel considet, vel a vestigatore praeparatô vase reconditur: quod Tit. Popma non animadvertit de Operis serv. Fuit autem Vestigatoris minister canis, vestigia odorati catus, ut habent leges Baioariorum, l. 26. ff. mandati; cuius pretium sollertia naris est et industria; quemque nare mereri dixit Gratius Poeta. Vide Laur. Pignorium, Comm. de Servis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.